라틴어 문장 검색

Et tu nisi istum tecum assidue detines Feroxque ingenium comprimis clementia, Vide ne querela maior accrescat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.8)
Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:3)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
Ex quo tamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur seque de fortuna praefationibus vindicat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 14:1)
Aestatis mira clementia:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 5:1)
Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 9:1)
cum eos etiam, qui non indigent clementia ullius, nihil magis quam lenitas deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 1:2)
Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 9:3)
Crescit audacia experimento.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:3)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
victa tamen vitio est huius clementia nostro, venit et ad vires ira coacta suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 253)
quanta sit in media clementia Caesaris ira, si nescis, ex me certior esse potes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 64)
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis auxilium vitae fertque feretque meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 116)
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:6)
- Quamvis saepe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION