라틴어 문장 검색

Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
Theomnēstus ab omnibus intentē audītus est;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit43)
Ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:11)
Ceterum eadem indignatione mulierlacerata ulterius excanduit et Si quis deus manibus meis inquit Gitona imponeret, quambene exulem exciperem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:16)
In aliis enim quamvis auditu gravioribus non absolutionem modo verum etiam laudem merebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 5:2)
Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
Qua ratione ductus tibi potissimum indignationem meam prodidi, quem habere socium maxime poteram.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 6:1)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Dedimus vela indignationi, dedimus irae, dedimus dolori, et in amplissima causa quasi magno mari pluribus ventis sumus vecti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 10:1)
quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:5)
Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de contumeliis debilitatis suae, digitos se servorum suorum cotidie lingere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi visus ac ne auditus quidem - scilicet iudicio tuo credidit - dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 751)
illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:3)
44. Conspicimus hodie, exempli gratia, immoderate inordinateque crevisse multas urbes, ubi salubriter homines vivere non possunt, non modo propter contaminationem, emissionibus venenatis effectam, verum etiam ob urbanas perturbationes, commeatus difficultates atque visus auditusque inquinationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION