라틴어 문장 검색

Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum, ut iudicetis membris humanis deos non egere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:2)
nec externa magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera - quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem voltis)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:5)
ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecraverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:3)
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:6)
quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum suarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:5)
quartam causam esse eamque vel maximam aequabilitatem motus conversionem caeli, solis lunae siderumque omnium distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 15:1)
ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum oportunitatumque omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:1)
quicquid enim magnam utilitatem generi adferret humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri arbitrabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)
tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:5)
longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:6)
iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:1)
Nec vero supra terram sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab hominibus solis invenitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:1)
quibus cognitis multae saepe res hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 163:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION