라틴어 문장 검색

Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est mihi in extremo volumine formas sive, uti Graeci dicunt, σχήματα duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장50)
Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장1)
aestiva ad septentrionem, quod ea regio, [non] ut reliquae per solstitium propter calorem efficiuntur aestuosae, eo quod est aversa a solis cursu, semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장8)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)
in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장24)
haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장31)
sic alibi talia dicentem iamdudum aversa tuetur si tuetur, quomodo aversa, nisi iratam intellegas?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4823)
Quoniam in his determinandis supposui quod particulae Fluidi per vim suam Elasticam quam maxime a Globo reflectantur, & particularum sic reflexarum impetus in Globum duplo major sit quam si non reflecterentur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 40:2)
Scribit in aversa Picens epigrammata charta, Et dolet, averso quod facit illa deo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION