라틴어 문장 검색

itaque, quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 601:2)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 327:1)
cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham - nomina ea partium urbis et instar urbium sunt - posuit castra, timens ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus praedae non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 377:1)
inde in castra avidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 544:2)
Scipio avidior etiam certaminis erat, cum a spe quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 270:1)
cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 481:1)
nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 462:2)
multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 385:1)
postero die captives praedamque recensuit, quae tanta fuit quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 338:3)
vicit pars avidior poenae, missusque qui venenum ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 594:1)
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS6)
Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 373)
nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 311)
ego faxo posthac di deaeque ceteri contentiores mage erunt atque avidi minus, quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION