라틴어 문장 검색

Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:10)
Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici- tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:4)
Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:2)
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:1)
(hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patris-familias) sed, quod ipsarum apium causa fieri debet, cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas convenietin aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt,hoc maxime vitandum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 3:3)
Illi quidem incommodo, quod iuniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 3:1)
nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuventutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장3)
trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장5)
multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장3)
Livia in familiam Iuliam nomenque Augustum adsumebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장2)
mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장2)
numquamne ad se nisi filios familiarum venturos?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장8)
illos saltem avo et rei publicae redderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장4)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION