라틴어 문장 검색

Bonitatis verba imitari maior malitia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 061)
Duplex fit bonitas, simul accessit celeritas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 141)
Praestabis parentibus pietatem, cognatis dilectionem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 492)
Scito enim et illud, quod nulli invidet vir bonitate praeditus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 694)
Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam, vide, inquiunt, ut invicem se diligant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 7:1)
Id vocatur quod dilectio penes Graecos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:2)
sed tantummodo credentes artiori dilectione, quasi conciues sibi regni caelestis, amplecteretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:10)
Tremendum Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:11)
Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.7)
Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:18)
Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula ostendit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:2)
An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula, uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.4)
Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.10)
Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:2)
Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION