라틴어 문장 검색

fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:1)
provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:5)
Scilicet ut domus ad caelum omne conuersae brumales aestus habeant, aestiua frigora, et non suis uicibus intra istorum penates agatur annus, alunt in summis culminibus mentita nemora et nauigabilium piscinarum freta.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.30)
at ille, rupto carcere umbrarum ferox, de me triumphat et superbifica manu atrum per urbes ducit Argolicas canem.
(세네카, Hercules Furens 1:26)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor aterque Luctus sequitur et Morbus tremens et cincta ferro Bella;
(세네카, Hercules Furens 10:19)
[rerumque maestus finis et mundi ultima] immotus aer haeret et pigro sedet nox atra mundo:
(세네카, Hercules Furens 10:25)
unde nox atram caput ignota profert?
(세네카, Hercules Furens 13:22)
gemitus vastos audiat aether, audiat atri regina poli vastisque ferox qui colla gerit vincta catenis imo latitans Cerberus antro.
(세네카, Hercules Furens 16:14)
vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:11)
quaenam ista torquens angue vibrato comam temporibus atras squalidis pinnas quatit?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:13)
pereat hic mundo dies quo morior, atra nube inhorrescat polus;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:2)
laxabit atri carceris iam iam fores Pluton superbus, vincula excutiet patri caelumque reddet, ille qui pro fulmine tuisque facibus natus in terris eram, ad Styga revertor:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION