라틴어 문장 검색

deinde congestis et spisse calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et favilla mixta materies crassitudine semipedali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장20)
itaque cum hydria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말15)
quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto prospiciantur eae regiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장4)
eorum fossa ad libramentum altitudinis, quod est futurum, calcetur vectibus ligneis ferratis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장67)
Parietibus calcatis, in medio quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum parietum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장68)
hoc exaequato solum calcetur ad crassitudinem, quae constituta fuerit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장69)
eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장18)
quodsi maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una parte extrema fuerit, sine ergata calcantes homines expeditiores habere poterit operis effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장31)
id autem cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장8)
ita cum rota a calcantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장13)
circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad usum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장2)
in his foramina ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장18)
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장26)
tunc vulnera manant, quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo solvitur et tenues venarum laxat hiatus, incertique labant undarum e frigore gressus, procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo seu Boreae furiis putri seu robore quercus caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권238)
Pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION