라틴어 문장 검색

at privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 78:2)
nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 93:1)
et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:1)
An vero Scaevola in lusu duodecim , cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:1)
idem, quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 201:3)
quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:1)
at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 152:1)
quid est igitur, cur in iis , qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:5)
autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:2)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 15:4)
suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:4)
haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:4)
dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio, ad verum bonum specta et de tuo gaude.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:2)
Nec dubito, quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION