라틴어 문장 검색

haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:1)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
et vincula publica et carcer adhibebitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:8)
ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 189:5)
Nescit durissimum esse ostium carceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:3)
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:1)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:1)
Id enim deerat ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar eiecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.11)
Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.10)
In carcere, inquit, ac tenebris iacebam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.11)
Pro adultero filio rogas.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.15)
Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.50)
dum laudo generum, commendaui adulterum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.26)

SEARCH

MENU NAVIGATION