라틴어 문장 검색

Ille damnatus est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:6)
vidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:7)
" Si iniuste," inquit, " Socrates damnatus est, iniuriam accepit."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:9)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Damnatus extra vallum productus est et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito qui occisus videbatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:4)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci iussit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:3)
" Te," inquit, " duci iubeo, quia damnatus es ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:2)
Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:7)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non consolabimur tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre imperia carnificum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:7)
In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:3)
Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:6)
in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION