라틴어 문장 검색

praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxume incolumes erant, praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, Aetium Ligeris liberatorem sola te dispositionum salubritate tolerasse, propterque prudentiam tantam providentiamque currum tuum provinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse cervicibus, quia sic habenas Galliarum moderarere, ut possessor exhaustus tributario iugo relevaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:1)
"iungam ipse manus atque omne benignum virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici59)
hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne, nec fera crudeles Colchis durasset in iras, editus Aeolia nec si foret iste Creusa:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus62)
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti nobiscum, et gratae carpentem munera mensae errantemque toris mediae plus tempore noctis vidimus, adfatus etiam meditataque verba reddideras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem2)
seseque videndo torsit et invidia mortemque amplexa iacenti iniecit nexu carpsitque immitis adunca ora verenda manu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati37)
solvisti, subit ille pios carpitque quietem Elysiam clarosque illic fortasse parentes invenit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati52)
olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes carperet et pulchrae fuscaret gratia formae, ipse deus patriae celsam trans aequora liquit Pergamon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 36)
sic alta senescit imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi invidet et velis adnubilat aura secundis, carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam56)
nil longior aetas carpere, nil aevi poterunt vitiare labores siccatam membris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam85)
nec mora, sublimis raptim per inane volatus carpit et ingenti designat nubila gyro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권112)
nunc quoque Tartareo multum divisus Averno Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis invitis Ogygiis nec sontis iniqua tyranni iussa valent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권45)
Illius umenti carpens pater oscula vultu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권299)
"nostri cura minor, si non attollere bustis corpora nec plenas antiquis ossibus urnas egerere et mixtos caelique Erebique sub unum funestare deos libet aut exsanguia ferro ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권213)
"nos ferro meritas exscindere Thebas mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato submittitque animos et inertia robora carpit da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis, seu tibi foeda palus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권342)
At puer in gremio veniae telluris et alto gramine nunc faciles sternit procursibus herbas in vultum nitens, caram modo lactis egeno nutricem plangore ciens iterumque renidens et teneris meditans verba inluetantia labris miratur nemorum strepitus aut obvia carpit aut patulo trahit ore diem nemorique malorum inscius et vitae multum securus inerrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권361)

SEARCH

MENU NAVIGATION