라틴어 문장 검색

carior est illis homo quam sibi.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X143)
sicci terga suis rara pendentia crate moris erat quondam festis servare diebus et natalicium cognatis ponere lardum accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI30)
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI31)
Sed iam serpentum maior concordia, parcit cognatis maculis similis fera;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV56)
quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:5)
nam iam saepe homines patriam carosque parentis prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:12)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:1)
Aes alienum Augustus cuiusdam senator is cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 23:1)
Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:2)
Is est Roscius qui etiam L. Syllae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 13:1)
Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 2:1)
— Subiit cari genitoris imago, et Dido:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:4)
Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 20:2)
672 Bella per Emathios plus quam civilia campos Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem In sua victrici conversum viscera dextra, Cognatasque acies, et rupto foedere regni, Certatum totis concussi viribus orbis In commune nefas, infestisque obvia signis Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권25)

SEARCH

MENU NAVIGATION