라틴어 문장 검색

quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:5)
et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 2:3)
mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 2:4)
Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:7)
propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:3)
Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,et quamdiu cicatricem non obduxerunt,commodius aquam fundunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:3)
nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:5)
Nam quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducatcicatricem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:2)
deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:5)
Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 3:1)
aliter culta celeriter deficiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:1)
Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:3)
Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:2)
Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:2)
Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION