라틴어 문장 검색

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장1)
Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장4)
Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 47장3)
His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장3)
Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장4)
Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 16장3)
Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장1)
Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장3)
Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장2)
Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장3)
Frustra: nam Caesar magnis itineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장4)
occursurum enim vitio dicunt eum, qui originem non ignorarit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium46)
sine quorum notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium50)
si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium166)
neque adiectum quicquam empiricorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium187)

SEARCH

MENU NAVIGATION