라틴어 문장 검색

parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 452:1)
supergressi tumulos qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 69:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 181:1)
cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 216:2)
ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante moverent quam ipse ad eos venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 230:1)
in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 351:1)
exciderat pacis mentio ex omnium animis et in stationes non ultra quieturi discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:1)
altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:3)
numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 113:2)
itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 116:1)
postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:2)
navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 301:1)
postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 337:1)
Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 339:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION