라틴어 문장 검색

Cum ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere, in mundum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:8)
sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:10)
Ueniensque mane ad uilicum, qui sibi praeerat, quid doni percepisset, indicauit, atque ad abbatissam perductus, iussus est, multis doctioribus uiris praesentibus, indicare somnium, et dicere carmen, ut uniersorum iudicio, quid uel unde esset, quod referebat, probaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:19)
Quo facto, reliquias, ut iussus erat, sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis uiri Dei, quibus adtactus erat, ocius esse sanandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII]. 1:3)
Dixit ille statim, soluto uinculo linguae, quod iussus erat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.14)
Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:8)
nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 62:2)
Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens, Iuppiter, tuis inquit, iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 131:2)
suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 290:3)
neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 499:1)
post hunc L. Tarquinius Superbus neque patrum neque populi iussu regnum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha43)
utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:3)
inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 396:1)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)
nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 223:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION