라틴어 문장 검색

Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:2)
clamor exsurgit consona voce cunctorum salute me prosequentium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:21)
nam et oppido verebatur ne quo casu caloris iuvenalis impetu lapsus nescius nesciam sororem incurreret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:9)
at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum, magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:5)
Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans:
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:5)
"seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi facie larvales impetus comprimens terraeque claustra cohibens,lucos diversos inerrans vario cultu propitiaris:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:4)
Nec tamen gaudio subitario commotus inclementi me cursu proripui, verens scilicet ne repentino quadripedis impetu religionis quietus turbaretur ordo, sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus, paulatim obli- quato corpore, sane divinitus decedente populo, sensim irrepo.
(아풀레이우스, 변신, 11권 12:2)
quam vocem feliciter cunctis evenire signavit populi clamor insecutus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:4)
impetum superbiae Mediolanensis.
(ARCHIPOETA, IX76)
Erat quoque in eodem loco unica spinosa arbor, brevis admodum, quam nos ipsi nostris propriis oculis vidimus, circa quam ergo hostiles inter se acies, cum ingenti omnium clamore, illi perperam agentes, isti pro vita et dilectis atque patria pugnaturi, hostiliter conveniunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:3)
Cumque aliquandiu animose et nimium atrociter hinc inde utrique pugnarent, pagani divino iudicio Christianorum impetum diutius non ferentes, maxima suarum copiarum parte occisa, opprobriosam fugam cepere;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:4)
Propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque perversis nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent;
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 4:2)
Ego autem post primos eorum clamores cum eis dixissem de illo invito non ordinando, qua iam promissione detinerer, atque adiecissem quod, si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia relicta turba redierant.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:5)
Multitudo vero pro gradibus constituta horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens incertos animi consiliique faciebant.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:11)
Hoc accendit animos populi, hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION