라틴어 문장 검색

Et eadem ratione qua hujus globus raperetur motu vorticis alterius, raperetur etiam globus alterius motu hujus, sic ut globi duo circa intermedium aliquod punctum revolverentur, seque mutuò ob motum illum circularem fugerent, nisi per vim aliquam cohibiti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:5)
"euge puer, sapias, dis depellentibus agnam percute."
(페르시우스, 풍자, satire 5109)
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:1)
cohibete impios;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.13)
Cum castitatem Iuno laudaret suam, Iucunditatis causam haud depellit Venus, Nullamque ut affirmaret esse illi parem, Interrogasse sic gallinam dicitur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.1)
multi greges ovium, multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore verno nitescunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:3)
' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:6)
ex quo coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 14:3)
Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 8:5)
Postera depulerat stellas aurora micantes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:1)
Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes a se depulsum Martem convertit in ipsos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:9)
Postera depulerant Aurorae lumina noctem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:9)
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:1)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 429)

SEARCH

MENU NAVIGATION