라틴어 문장 검색

Antequam quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:6)
Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:3)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:3)
Itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem qui fecere mirantur, cum se mobilis favor circumegit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 6:2)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
Intellegitur, etiam si non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis quae aget cum comitate magnificum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 39:4)
" Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:3)
Illum populi favor attonitum fluctuque magis mobile vulgus aura tumidum tollit inani;
(세네카, Hercules Furens 2:16)
Confirmet animum civium tantus favor.
(세네카, 옥타비아 3:23)
exilia non fregere summotos procul Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
(세네카, 옥타비아 7:35)
senatus, equitis accensus favor;
(세네카, 옥타비아 7:43)
Libet experiri, viribus fractus meis an cedat animis temere conceptus favor.
(세네카, 옥타비아 9:13)
Parcite lacrimis urbis festo laetoque die, ne tantus amor nostrique favor principis acres suscitet iras vobisque ego sim causa malorum, non hoc primum pectora vulnus mea senserunt:
(세네카, 옥타비아 10:1)
Octaviae favore percussa agmina et efferata per nefas ingens ruunt.
(세네카, 옥타비아 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION