라틴어 문장 검색

Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusum, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut navia lusu teste vetustatis exclamant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 22:2)
Exclamavit ingenti voce veteranus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:3)
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
Non tulit Pylades, et exclamavit e cavea:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:3)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:2)
At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 2:13)
Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commoventes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 10:1)
Sed et misericordiam a modo saepe commovet, ut de Orpheo:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 16:1)
Qualis populea maerens Philomela sub umbra, — Qualis commotis excita sacris Thyas, — Qualem virgineo demessum pollice florem, et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:3)
Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est, prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 11:1)
Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 20:2)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
Haec cum Praetextato et ceteris prona adsensione placuissent, Euangelus exclamavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:1)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION