라틴어 문장 검색

Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
Baliares locat ante signa, levem armaturam, octo ferme milia hominum, dein graviorem armis peditem, quod virium quod roboris erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 581:1)
multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 35:1)
ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 52:1)
equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut ubi intrassent Romani obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 52:3)
virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 156:1)
dictator in Larinati agro castra communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 213:1)
consules Atilius Fabiano, Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 389:1)
in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 405:1)
itaque duumviri ad rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 406:1)
consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 536:1)
quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ad ipsas prope portas evecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 546:1)
in dextro cornu - id erat flumini propius - Romanos equites locant, deinde pedites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 549:2)
Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat ita in acie locabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 553:1)
propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 234:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION