라틴어 문장 검색

Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati uestrae nostra mittere scripta curauimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.5)
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris ingeret ardenti grandia ligna foco, turbaque uernarum, saturi bona signa coloni, ludet et ex uirgis extruet ante casas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 115)
rure leuis uerno flores apis ingerit alueo, compleat ut dulci sedula melle fauos.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 131)
ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae, postmodo quae uotis inrita facta uelit:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 548)
his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra oppugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 502:2)
volscus effusis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 705:1)
vocis verborumque quantum voletis ingerent et criminum in principes et legum aliarum super alias et contionum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 753:3)
Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 502:1)
quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 413:1)
magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus sub quo concidas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 110:2)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 295:1)
Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:2)
Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantes ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandes et sagittas simul ac iacula ingerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 227:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION