라틴어 문장 검색

Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces et undique sublatis in caelum manibus vota facientium privata ac publica ;
(세네카, 행복론, Liber IV 16:1)
quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.
(세네카, 행복론, Liber V 135:2)
" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.
(세네카, 행복론, Liber VII 39:1)
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:1)
nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:1)
aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:2)
Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:4)
paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:4)
Ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:6)
deinde idem de re publica libertatem sublatam quereris, quam domi sustulisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 201:2)
Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 209:2)
Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque diducit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:1)
Totiens in vicinia mea conclamatum est ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:2)
Sublata quaestio est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.43)
vivaces aget violentus iras animus et saevus dolor aeterna bella pace sublata geret.
(세네카, Hercules Furens 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION