라틴어 문장 검색

Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:4)
Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 24:3)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:1)
Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:1)
Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:4)
didicit deteriora, deinde docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:6)
Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:1)
Totam dissecti structique sine ullis ossibus mulli constraverant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:3)
videbimus, quid parum recisum sit, quid parum structum, quid non huius recentis politurae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:5)
Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:4)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:6)
licet et chorda graviore sones, quale canebas cum Titanas fulmine victos videre dei, vel cum montes montibus altis super impositi struxere gradus trucibus monstris, stetit imposita Pelion Ossa, pinifer ambos pressit Olympus, ades, o magni, soror et coniunx, consors sceptri, regia Iuno:
(세네카, 아가멤논 7:7)
Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION