라틴어 문장 검색

Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)
sanabi- mur, separemur modo a coetu.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:5)
Qui coetum et concursum fecerit, capital sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.1)
accusatur pater quod coetum concursumque fecerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.9)
Non quotiens conuenerunt in aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens conuocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.23)
Coetus multitudinis magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.25)
Lex non eum punit propter quem coetus factus est, sed eum a quo factus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.27)
Quid coetu opus est?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.31)
non capit terra Herculem tandemque superis reddit, en ultro vocat omnis deorum coetus et laxat fores, una vetante.
(세네카, Hercules Furens 14:6)
tellus labat et aula tectis crepuit excussis - minax unde iste coetus?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:26)
nullus innocuum cruor contaminavit, afuit ferro manus proculque vestro purus a coetu stetit.
(세네카, 메데아 5:4)
fugerent luctus ablata meos penna volucri procul et coetus hominum tristes caedemque feram.
(세네카, 옥타비아 14:11)
Solutus onere regio regni bonis fruor domusque civium coetu viget, nec ulla vicibus surgit alternis dies qua non propinqui munera ad nostros lares sceptri redundent;
(세네카, 오이디푸스 8:22)
urbem frequenta, civium coetum cole.
(세네카, 파이드라 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION