라틴어 문장 검색

Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorurn binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:1)
lux reddidit terram, penetratumque ad amnem [Visurgin], quo Caesar classe contenderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장15)
Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장1)
Caesar indicium haud aspernatus congressus abnuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장2)
specie venandi omissis maritimis locis avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis fuga, neque vado penetrari poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장2)
sed nemo annalis nostros cum scriptura eorum contenderit qui veteres populi Romani res composuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장2)
congressus, conloquia, notae ignotaeque aures vitari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장9)
eo venire patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius durior congressus atque eo per ambitum et societate consiliorum parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장7)
at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장2)
suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장3)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras cum principe, quia vi attemptantem acriter reppulerat, deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset, mori adactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장3)
sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
ita sine congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장11)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION