라틴어 문장 검색

si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:3)
Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 6:1)
Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:1)
novissime pluribus recito, ac si quid mihi credis tunc acerrime emendo;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:6)
Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:3)
recitaturus est Titinius Capito, quem ego audire nescio magis debeam an cupiam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:2)
Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud se tantum benignitate mira frequentat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:1)
Sum enim deprecatus, ne quis ut irreverentem operis argueret, quod recitaturus, quamquam et amicis et paucis, id est iterum amicis, foro et negotiis non abstinuissem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:2)
Recitavi biduo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:3)
Lego enim omnia ut omnia emendem, quod contingere non potest electa recitantibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:6)
Leges, sed retractatum, quae causa recitandi fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:2)
Et simul vitabis illud οὐχ ὁσίη φθιμένοισι. Nam quod de vivente scriptum de vivente recitatum est, in defunctum quoque tamquam viventem adhuc editur, si editur statim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 3:1)
Recitaverat quidam verissimum librum, partemque eius in alium diem reservaverat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 1:2)
Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 2:1)
Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum meum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION