라틴어 문장 검색

Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo, aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 76:3)
tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:2)
Interdum enim fit, sed raro, ut quidquid abscedit, velamento suo includatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 2:2)
Omnia vero ista et ex parvulo incipiunt, et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:1)
Id autem superveniens ab interiore parte membranula includit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 38:5)
quod fere consistit in tunica, doloresque magnos movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 12:2)
Quo modo caro hebes, modo humor aliquis, melli aquaeve similis, includitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:3)
atque ita tertio et quarto, deincepsque permutatis inter manus acubus plaga includenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:3)
Nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 6:6)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:1)
ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:6)
ac veluti caveant ne qua consistere virtus possit pura loco, cunctas hoc ore laborant incestare vias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:49)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
non in Threiciis Haemi decernimus oris nec super Alpheas umbrantia Maenala ripas constitimus;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:224)

SEARCH

MENU NAVIGATION