라틴어 문장 검색

verum ubi quid melius contingit et unctius, idem vos sapere et solos aio bene vivere, quorum conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1522)
cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore conspicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:1)
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 33:2)
se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장9)
Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장3)
Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 1:1)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
At bona conscientia prodire vult et conspici;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:3)
volunt vel reprehendi, dum conspici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 21:3)
perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:6)
Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:4)
Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:4)
Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:5)
Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 95:1)
Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION