라틴어 문장 검색

Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장8)
et omen quidem dii prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장5)
Quis nunc feret oratorem de infirmitate valetudinis suae praefantem?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 1:1)
porro ne in corpore quidem valetudinem medici probant quae animi anxietate contingit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:1)
quo modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor obscuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:2)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
ceterum per omnem valetudinem eius crebrius quam ex more principatus per nuntios visentis et libertorum primi et medicorum intimi venere, sive cura illud sive inquisitio erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:3)
ut perhibent qui interfuere novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi donares.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 3:2)
sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 4:1)
propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장3)
sed fama constans fuit ipsum Valentem magna pecunia emptum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장5)
effusis lacrimis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque civitati impetravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장5)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
illic agitavere placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장3)
circo quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut valetudinibus fessos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION