라틴어 문장 검색

ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 173:1)
urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 260:1)
nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 417:1)
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo omnis consternata agebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 420:1)
paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 116:1)
et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 179:1)
Galli, quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 235:1)
cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 247:1)
deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus iuxta per vias ac devia adsueti decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 337:2)
equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant et icti forte aut volnerati adeo consternabantur ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 340:1)
fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 489:1)
alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 489:2)
unde multitudine effusa pulsi rursus subsidio suorum proelium restituere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 555:2)
Consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 582:1)
trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION