라틴어 문장 검색

4. Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit, non capiat de terra heredis nisi racionabiles exitus, et racionabiles consuetudines, et racionabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum;
(Magna Carta 6:1)
Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus, quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
(Magna Carta 39:3)
nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1204)
neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3984)
significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, ἀπο` τοῦ πάλλειν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6483)
in hac enim arce huiusmodi saxum fuisse dicitur, quod ab alio contritum sanguinem emitteret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 333)
unde etiam Numa dictus est ἀπο` τῶν νόμων, ab inventione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8088)
"An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla huiusmodi fabulis praebetur adsensio?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:24)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
"His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:8)
"Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:1)
quos Posidonius Stoicus multum astrologiae deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat asserere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 73:1)
ita, quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum quae fuerat, quo tempore concepti natique sun.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 73:2)
itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu quoque ordiebare, his prope verbis exponitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:8)
qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION