라틴어 문장 검색

| His repleti voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus, "Dextro pede.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:8)
Trimalchio exclamat Putes ilium piper et cuminum non coniecisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:10)
Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et Augusto, patri patriae, feliciter diximus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:10)
Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:20)
Vero, vero, inquit Habinnas de una die duas facere, nihil malo nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem subsequi coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:6)
Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamavere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:12)
Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:21)
qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:11)
Inter quos etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:7)
Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:5)
celsa qua Tenedos mare dorso replevit, tumida consurgunt freta undaque resultat scissa tranquillo minor, qualis silenti nocte remorum sonus longe refertur, cum premunt classes mare pulsumque marmor abiete imposita gemit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:16)
Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:25)
Exclamat Eumolpus etiam minaris?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:6)
Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:11)
Ne istud dii hominesque patiantur Eumolpus exclamat ut vos tam turpi exitu vitam finiatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION