라틴어 문장 검색

Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장4)
Deprensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장4)
quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장2)
Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장3)
Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장2)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장3)
Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae legiones in conspectum hostium veniunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장1)
Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Aremoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legionumque imperata sine mora faciunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 32장4)
Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 33장2)
quattuor legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in Lemovicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 47장4)
Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장5)
Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium79)
Cum haec per multa volumine perque magnas contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima vero videri possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium133)
quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione verum scrutantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium135)

SEARCH

MENU NAVIGATION