라틴어 문장 검색

hic subit et perfert.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1726)
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnosuis canere et contracta sequi uestigia uatum?
(호라티우스의 두번째 편지, 249)
nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris resfurta latrociniis et magnis parva minerisfalce recisurum simili te, si tibi regnumpermittant homines.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장69)
milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장19)
'demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum gravius dorso subiit onus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장21)
post hoc ludus erat culpa potare magistraac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,explicuit vino contractae seria frontis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장70)
quid refert, uri virgis ferroque necariauctoratus eas, an turpi clausus in arca,quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장34)
Nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente servata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:4)
Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:2)
"Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:22)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:24)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:3)
Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION