라틴어 문장 검색

Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:26)
Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:28)
adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].7)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)
brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 27:2)
sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 94:2)
tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 95:1)
id enim demum conpar conubium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 98:4)
sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 107:2)
illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et quo nihil carius humano generi sit, liberum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 107:3)
si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 142:1)
lucumoni contra omnium heredi bonorum cum divitiae iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil summo loco nata, et quae facile iis in quibus nata erat humiliora sineret ea quo innupsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 361:3)
forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:2)
prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 472:1)
vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION