라틴어 문장 검색

Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)
Calvus hunc tanto munere digna, Pacuvius in Hermione cum neque me inspicere aequales dignarent meae, ipse Vergilius coniugio Anchisa Veneris dignate superbo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1693)
dignor dignam me iudico, ut coniugio Anchisa Veneris dignate superbo, id est digne habite.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3357)
quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION