라틴어 문장 검색

at Fonteius Capito, qui pro consule Asiam curaverat, absolvitur, comperto ficta in eum crimina per Vibium Serenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장5)
is recens praetura, modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere, crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in principem et devotiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장2)
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장11)
seu loqueretur seu taceret iuvenis, crimen ex silentio, ex voce.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장4)
compositum inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat, strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem inciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장5)
properata inde accusatio missisque ad Caesarem litteris ordinem fraudis suumque ipsi dedecus narravere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장7)
neque Caesar ullis criminibus aut probris defunctum insectatus est, cum in Blaesum multa foedaque incusavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 7장2)
inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장3)
nec multo post litterae adferuntur quibus in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장5)
contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장5)
'fortunae quidem meae fortasse minus expediat adgnoscere crimen quam abnuere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장2)
Fine anni Geminius, Celsus, Pompeius, equites Romani, cecidere coniurationis crimine;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 14장1)
datum erat crimini quod Theophanen Mytilenaeum proavum eorum Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장6)
petitaque criminibus haud ignotis sua manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장9)
id se repetivisse in Labeone, atque illum, quia male administratae provinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam invidia velavisse, frustra conterrita uxore, quam etsi nocentem periculi tamen expertem fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION