라틴어 문장 검색

Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 15:1)
Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:1)
Existimetur de facto hominis acerrimi, ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:4)
Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:4)
Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:5)
Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:10)
ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:7)
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:6)
Fere vinolentiam crudelitas sequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:1)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 61:4)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Non avaritia, non crudelitas modum novit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION