라틴어 문장 검색

paenitet, et facti sola pudore latet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권115)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae, sic haec est cultu versicolore decens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권217)
"vel quia purpureis collucent floribus agri, lumina sunt nostros visa decere dies;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권220)
hinc fera Gradivum bella movere decet, seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, seu quis ab occiduo sole domandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권354)
"tum me paeniteat posuisse fideliter iras in genus Electrae Dardaniamque domum, causa duplex irae:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권24)
"paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces, cum mea sint illo currus et arma loco:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권26)
"paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas et veterem Latio supposuisse Samon:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권27)
"sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권29)
Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:1)
Paenituit iurasse patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:1)
Paenitet heu sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:1)
Pueri rubor ora notavit (nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:2)
Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) tam violasse deum quam non agnosse nepotem paenitet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:4)
Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION