라틴어 문장 검색

[ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 165)
Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2185)
Olympio Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quo modo celem scio, tantum erus atque ego flagitio superavimus nuptiis nostris, ita nunc pudeo atque ita nunc paveo atque ita inridiculo sumus ambo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 21)
nisi mihi supplicium stimuleum de datur, dedecoris pleniorem erum faciam tuom, quam magno vento plenumst undarum mare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 626)
Pver Cui servitutem di danunt lenoniam puero, atque eidem si addunt turpitudinem, ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo, malam rem magnam multasque aerumnas danunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 11)
adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 217)
Erunt duo in carne una, qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem reuelauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:4)
Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 16:1)
Quodsi nihil est tam contra naturam quam turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION