라틴어 문장 검색

hi sertis, hi veris honore solutos adcumulant artus patriaque in sede reponunt corpus adoratum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권353)
Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)
Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:2)
Sed cum Larentinam publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi1 deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 8:3)
spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:5)
Sed et victorias adoratis, cum in tropaeis cruces intestina sint tropaeorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:7)
Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:2)
Sed et plerique vestrum adfectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:4)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos quos adoratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 26:1)
Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis imperium sine fine decernunt quorum magis iniurias quam adolationes remunerasse debuerant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 16:1)
Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum deum sibi esse;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:5)
Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:1)
Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:1)
Numquid tamen, ut haec adversus ipsum adorentur?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION