라틴어 문장 검색

Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:4)
Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 1:3)
Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:2)
Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:2)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius dulcius> vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)
quid enim dulcius libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato quam videre plenam semper et frequentem domum suam concursu splendidissimorum hominum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 2:1)
me vero "dulces," ut Virgilius ait, "Musae," remotum a sollicitudinibus et curis et necessitate cotidie aliquid contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontis ferant;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 5:1)
sic Catoni seni comparatus C. Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:2)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 2:1)
Otho interim contra spem omnium non deliciis neque desidia torpescere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장1)
quibus libris nihil potest esse dulcius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 4:2)
pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 2:3)
hunc adulescentulum mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:2)
Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani - tantum illi ad promerendam omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum uituperatione publica caruit - natus est III.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION