라틴어 문장 검색

Hae sunt causae ascensus caudarum in vicinia Solis, ubi orbes curviores sunt, & Cometae intra densiorem & ea ratione graviorem Solis Atmosphaeram consistunt, & caudas quàm longissimas mox emittunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:12)
Parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:6)
Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:11)
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella ante oculos volitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:13)
121 P.L.M. Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:1)
Repente caelum, Veneris misericordia, Ventis movetur, intonat mundi fragor Noctemque densis horridam nimbis parat:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.7)
levitas putris et volito cinis!
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Papilio et vespa: Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.5)
cupressis ambitur et tegitur, densiore umbra opacior nigriorque;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 33:2)
id enim voto meo sufficit, illud supra votum 'victorque virum volitare per ora';
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 3:2)
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:1)
Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 17:1)
densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 13:3)
Sedebant centum et octoginta iudices - tot enim quattuor consiliis colliguntur -, ingens utrimque advocatio et numerosa subsellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 3:1)
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras Suspicor et pluma corpus anile tegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 810)
Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis Et denso mixtas perferet imbre nives?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 911)

SEARCH

MENU NAVIGATION