라틴어 문장 검색

et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 205:1)
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:3)
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 486:1)
concitati homines veluti ad proelium se expediunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 611:1)
violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:1)
haec Volscio clamitante adeo concitati homines sunt ut multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 150:2)
si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 174:5)
inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 382:2)
iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 473:1)
concitata multitudo erat certamenque instare videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 491:1)
concitatur partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 521:1)
concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
concitati aut honori aut quaestui illis estis, et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se quam nullius duces esse volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 759:1)
cuius metu concitati milites invasere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 784:1)
hoc tam magnae iniuriae exemplo pleps concitata montem Aventinum occupavit coegitque x viros abdicare se magistratu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha12)

SEARCH

MENU NAVIGATION