라틴어 문장 검색

orare uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 223:2)
deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 435:1)
deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 335:1)
de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 393:1)
eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem - iam enim agros deploratos esse - opem senatus ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 64:1)
satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfligunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 199:1)
claram victoriam vincendo pugnantes, non saeviendo in afflictos fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 85:3)
Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem affligeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 140:3)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1151)
Obsecro, tene mulierem, ne adfligatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 854)
Cedo manum, nolo equidem te adfligi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 434)
Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 226)
adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3153)
Haec dicit Dominus: " Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra.
(불가타 성경, 나훔서, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION