라틴어 문장 검색

In ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:2)
adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 235:4)
qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 260:2)
hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua celebrantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 14:1)
at qui se supra modum extollit, ac despicere creditur, nec tam se maiorem quam minores ceteros facere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:4)
non video nec in vita nec in gratia nec in rebus nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:5)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장4)
Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장13)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장30)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:6)
Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:5)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION