라틴어 문장 검색

qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 67:2)
Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 92:2)
quem si fovere atque alere desistas, cadit brevique vires perdit extinctus suas.
(세네카, 옥타비아 9:6)
, Desiste tandem, iam gravis nimium mihi, instare:
(세네카, 옥타비아 9:28)
desiste coepto, virgo:
(세네카, Phoenissae 105:1)
nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 25:2)
numquam pavere destiti atque ipsum mei
(세네카, Thyestes 459:1)
destitit ire novas Cynthia nostra vias.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b7)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator nec cito desisto nec temere incipio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2022)
"venio (desiste moveri nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco Indicus Ausonia potetur casside Ganges, aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis depopuletur ovans Artaxata Caspia consul."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 199)
"unde forte sit tutius, si retractabunt, ut superbire desistant."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:23)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 5:1)
nec desistebat cives onerare pudore gloria magna viri, gratia parva loci;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION